

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 1: Versus 7
Filii autem.[GREG.]Ab his divisae sunt insulae nationum, linguae, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Graecis nascuntur Elisaei, qui et Aeolides. Unde ista lingua Graece Aeolis dicitur.Tharsis.[RAB.]Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa[Act. 22.].Cethim.[ID.]A quo Cithaei, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie.Dodanim.[ID.]Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Graecum Phlegonta caeterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Graecis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.